Tōdai-ji
Appearance
Tōdai-ji (Iaponice 東大寺, Magnum Templum Orientis significans) est templum Buddhisticum Narae in oppido Iaponiae situm, quod iussu Imperatoris Shōmu pro fine pestilentiae et salute civium orantis anno 743 conditum est. Aedificium principale, quod Iaponice dicitur Daibutsu-den (aedes Magni Buddhae) vel Kon-dō (domus aurea), putatur esse maximum aedificium mundi ex ligno factum.
Crebris commutationibus per saecula effectis fani aedificia, quae nunc sunt, anno 1709 in pristinam dignitatem restituta sunt.[1]
Templum Tōdai-ji anno 1998 in Patrimonium totius mundi regestum est.