Visurgis
Longitudo | 452 chm |
---|---|
Altitudo fontis | 116,5 m |
Area systematis | 41 049 chm² |
Fons | est ubi Fuldaha et Weraha confluunt. |
Ostium | Bremae Portus |
Regio | Hassia, Rhenania Septentrionalis-Vestfalia, Saxonia Inferior, Brema |
Vīsurgis, (-is, m.) sive serius Wisara, Wissula (Theodisce: Weser; IPA: [ˈveːzɐ]) est fluvius Germaniae, qui in Oceanum Fresonicum fluit. Urbs maxima ad ripas sita est Brema et a parte hoc flumen laeva Fuldaha influit.
Urbe Mundia Hannoverana, ubi confluunt flumina Fuldaha Verraque formantia amnem Visurgim, monumentum situm est. Quo lingua Germanica scriptum est:
Ubi Verra et Fuldaha inter se osculantur,
nomina eis amittenda sunt
Et hic eo osculo nascitur flumen Visurgis,
quod Germanicum est usque ad mare.
Apud scriptores
[recensere | fontem recensere]Pomponius Mela primus est, qui de Visurgi narrat libro De situ orbis 3.3 (anno circiter 43): ... in Oceanum, Amisius, Visurgis, et Albis clarissimi.
Plinius, Naturalis historia: Visurgis.
Adamus Bremensis: Nobilissimi Saxoniae fluvii sunt Albis, Sala, Wisara, qui nunc Wissula vel Wirraha nuncupatur. Is in Thuringiae saltu fontem habet, quemadmodum et Sala; deinde mediam cursu pertransiens Saxoniam, in vicinia Fresonum sortitur occasum.
Nexus externus
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Visurgim spectant. |