Viswanathan Anand
Appearance
Res apud Vicidata repertae:
Viswanathan Anand (Maderaspatani natus die 11 Decembris 1969) est lusor scaccorum Indicus. Alumnus est collegii Loyolaei iuxta universitatem Madraspolitanam.
Anno 2007 in certaminibus scaccorum mundanis principatum mundanum assecutus est, et sibi contigit, ut ter principatum defenderet: anno enim 2008 contra Vladimirum Kramnik, anno 2010 contra Veselin Topalov, anno autem 2012 contra Boris Gelfand, donec anno 2013 a Magno Carlsen superatus est. Anno insequenti denuo cum Carlsen de principatu mundano certavit, sed iterum devictus est.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Anand certaminibus mundanis 2010 vicit. (Anglice)
- 500+ photographemata ex certaminibus mundanis 2010
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |