Jump to content

Wolfgangus Kapp

E Vicipaedia
Wolfgangus Kapp

Wolfgangus (Wolfgang) Kapp (natus 24 Iulii 1858 Novi Eboraci, mortuus 12 Iunii 1922 Lipsiae) minister publicus Theodiscus fuit.

Iuventus et munus

[recensere | fontem recensere]

Pater eius causidicus erat, qui post res novas anno 1848/1849 in Badenia frustra temptata in CFA emigraverat. Ibi Wolfgangus 1858 natus est. Anno 1870 autem familia desiderio patriae motus Berolinum in Germaniam revertit. Ibi Wolfgangus maturitatem adeptus est et deinde Tubingae et Goettingae iurisprudentiae studebat. Anno 1886 doctor promotus est. Anno 1890 fundum apud oppidum Preußisch Eylau in Borussia Orientali emit. Ab anno 1891 praefectus pagi (Landrat) Guben fuit. Anno 1907 director argentariae ad agriculturam adiuvandam (Theod. "Generallandschaftsdirektor") in Borussia Orientali nominatus est. Hoc officio ad annum 1920 fungebatur.

Temporibus primi belli mundani

[recensere | fontem recensere]

Primo bello mundano Kapp cum aliis flagitabat, ut Germania post victoriam adeptam magnas regiones aliarum nationum possideret. Praecipue Belgicam partem futuram Imperii Germanici esse praedicabat. Praeterea controversiam cum Theobaldo de Bethmann Hollweg cancellario habuit de Batalariis subaquaneis ad bellum adhibendis, cum hic verebatur, ne aliae nationes - praecipue CFA - ad hostes Germaniae sic accessurae erant et Kapp hoc modo certando victoria Germaniae effici putabat. Anno 1917 cum Erico Ludendorff et Paulo de Hindenburg Factionem Theodiscam Patriae condidit, factionem extremae dextrae, quae autem mense Decembri 1918 dissoluta est.

Hostis rei publicae

[recensere | fontem recensere]

Post bellum finitum atque monarchiam rebus novis studentibus abolitam Kapp ad eos accessit, qui putabant homines tumultuosos factionum SPD et KPD cladem Germaniae suis consiliis petivisse. Itaque hostis novae Rei Publicae Vimarianae factus est.

Coniurator contra rem publicam

[recensere | fontem recensere]

Cum anno 1920 - ut Foedere Versaliis anno 1919 conventum est, cohortes liberae militum (Freikorps) dissoluturae essent, Kapp cum legato milito Gualtero de Lüttwitz coniurationem fecit: Milites 13 Martii 1920 Berolinum occupaverunt, Wolfgangus Kapp "Cancellarius Imperii" nominatus est, consilium ministrorum Gustavi Bauer primo Dresdam, deinde Stuttgardiam fugit. Sed homines operistitione generali coniuratoribus restiterunt. Itaque Kapp 17 Martii ipse e Germania in Sueciam fugit. Ibi captus et Germaniae traditus est. Anno 1922 iudicium perduellionis Lipsiae coepit, sed Kapp tunc morbo (cancri) oculi affectus sectatus est atque 12 Iunii 1922 mortuus est.

Anno 1884 uxorem duxit, tres liberos habuit.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
pFad - Phonifier reborn

Pfad - The Proxy pFad of © 2024 Garber Painting. All rights reserved.

Note: This service is not intended for secure transactions such as banking, social media, email, or purchasing. Use at your own risk. We assume no liability whatsoever for broken pages.


Alternative Proxies:

Alternative Proxy

pFad Proxy

pFad v3 Proxy

pFad v4 Proxy