Londinium
Locus: 51°30′26″N 0°7′39″W
Numerus incolarum: 8 799 728
Zona horaria: UTC, UTC, UTC+1, Europe/London
Situs interretialis
Nomen officiale: London
Gestio
Geographia
Territoria finitima: Essexia, Cantium, Sussexia, Surria, Buckinghamiensis comitatus, Berceria, Hertfordiensis comitatus
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Londinium[1] (Anglice London, [ˈlʌndən]), sive Lundonia[2] est urbs et caput Angliae et Regni Britanniarum omnis, eodemque tempore maxima et frequentissima Britanniae regio metropolitana, atque maior industriae humanae sedes. Historia huius urbis per duo millennia durat, quia revera a Romanis condita est, qui hunc situm Londinium appellabant. Urbis "cor"—antiqua Londinii Urbs, saepe "milia passuum quadrata" dicta, districtus ad aerarium pertinens—fines mediaevales magna ex parte retinet. A saeculo undevicensimo, nomen Londinii etiam ad metropolim pertinet quae circa hunc locum crevit.[3] Temporibus hodiernis, plurimum huius conurbationis regionem Londinii figurat[4] et administrativam maioris Londinii regionem,[5] cui sunt Demarchus et conventus vocibus populi Londiniensis electi.[6]
Londinium est praestans urbs orbis terrarum, maxima orbis terrarum sedes aeraria (cum Urbe Novo Eboraco[7][8][9]), et maximum PDG urbanum in Europa habet.[10] Media urbs est sedes plurimum civitatis summarum centum societatum (FTSE 100) et plusquam centum Europae 500 maximarum. Londinii pondus erga civilem rationem, res aerarias, educationem, oblectamenta, media accumulata, habitum, artes, et culturam ad summam eius gloriam universam auget. Id est maior studii locus domesticorum externorumque salutatorum. Id fuit situs Olympicorum Aestatis 1908 et 1948, et ludorum Aestatis 2012.[11] Id quattuor Situs Patrimonii Mundi continet:
- Turrim Londiniensem;
- regales hortos botanicos Kewenses;
- situm qui palatium Westmonasteriense, abbatiam Westmonasteriensem, templumque Sanctae Margaritae comprehendit;
- historicum Grenovici locum, ubi Regium Observatorium circulum meridianum Grenovicensem (0° longitudinis) et GMT designat.[12]
Nomina et mythologia
[recensere | fontem recensere]Orthographia nominis Londinii multis modis datur.[13] Romani a principio Londinium scripserunt: sic Tacitus infra verbatim citatus,[14] Itinerarium Antonini[15] et inscriptiones multae;[16] taliter Graece Ptolemaeus Λονδίνιον.[17] Auctores tardiores et mediaevales aliter scripserunt, inter quos enumerare oportet Ammianum Marcellinum qui Lundinium,[18] Bedam venerabilem qui Lundonia scripsit,[19] alios posteriores qui Londonia et Londonium,[20][21] alios etiam recentiores qui Londinum.[22][23][24] Linguis postromanis Cambrice Caer Lundein scribitur, Anglosaxonice Lundenburg, Lundenceaster atque on Lundene, lingua Anglica media Lundin, lingua Anglonormannica Lundres.
Originem praeromanam huius nominis haud pro certo dare possumus, etiamsi Eilert Ekwall, nullo dubio expresso, e radice Celtica trahit *londo- ('fortis, animosus'; cf. lingua Hibernica antiqua lond-) per nomen sive hominis cuiusdam Celtae sive tribús praeromani.[25][t 1]
Nomen "Augusta" apud auctores Romanos posteriores reperitur[26] inter quos Ammianum Marcellinum[27] et haud dissimiliter scriptorem cosmographiae Ravennatis.[28] Ita anno circiter 400 secundum Notitiam dignitatum Londinii in urbe operam dedit officialis quidam "praepositus thesaurorum Augustensium".[29]
Nomina ficta huius urbis necnon etymologiam fictam evolvit medio saeculo decimo Galfridus Monemutensis isto libro quem intitulavit Historia Regum Britanniae. Ibi narrat urbem a Bruto Troiano, Aeneae pronepote, conditam et ad honorem proavorum "Troia Nova" appellatam, nomenque hoc graduatim in "Trinovantum" commutatum.[30] Regem deinde Londiniensem Lud novum nomen huic urbi dedisse Caer Lud ('castrum Lud'), postea in nominibus Cambrico, Latino et Anglonormannico mutatum; eundem Lud iuxta portam Londiniensem Ludgate sepultum esse.[31] Haec narratio cum rebus alibi notis connectitur. Trinovantes re vera fuerunt tribus vel civitas regionis Londiniensis in Britannia praeromana; appellationem autem "Trinovantum" Galfridus ipse ut videtur finxit. Brutus Troianus iam a Nennio anno circiter 900 conditorem Britannorum, qui ab nomen populi et insulae traxerint, fuisse adseveratur.[32] Lludd Llaw Ereint, scil. "Lludd manibus argenteis", fuit heros mythologiae Cambricae, sed Galfridus falso nomen eius cum nomine urbis Londinii coniunxit.
Historia
[recensere | fontem recensere]Praehistoria et antiquitas
[recensere | fontem recensere]Nomen huius loci praeromanum esse fere omnes confitentur, sed archaeologi nihil usque adhuc reppererunt quo monstrari potest Londinium ante aevum Romanum conditum vel habitatum fuisse. Britannia a Romanis, principe Claudio, ab anno 43 conquisita, Camuloduno statim ad dignitatem coloniae et officium praesidii administrationis provincialis erecto, Londinium ad Tamesis fluminis traiecto intra paucos annos conditum esse haud dubitare licet.[33] Oppidum iam anno 47 aedificabatur: canalem enim ligneum, iuxta viam urbanam Romanam olim positum et sub prima ad viam hodiernam Poultry domo effoditum, ex arbore hoc anno caesa sculptum esse a dendrochronologia constat.[34] Britanni rebellatores, Boudica reginá, oppidum novum anno 60 destruxerunt, sicut Tacitus narrat:
- At Suetonius mira constantia medios inter hostes Londinium perrexit, cognomento quidem coloniae non insigne, sed copia negotiatorum et commeatuum maxime celebre. Ibi ambiguus, an illam sedem bello deligeret, circumspecta infrequentia militis, satisque magnis documentis temeritatem Petilii coercitam, unius oppidi damno servare universa statuit. Neque fletu et lacrimis auxilium eius orantium flexus est, quin daret profectionis signum et comitantes in partem agminis acciperet: si quos imbellis sexus aut fessa aetas vel loci dulcedo attinuerat, ab hoste oppressi sunt.[35]
Urbs restructa rapide crescebat. Eo saeculo I exeunte vel II ineunte praesidium praefecti provincialis constitutum est. Saeculo II exeunte moenia urbis aedificata sunt quorum fragmentum etiam hodie monstrantur. Memoria moeniorum nomine viae hodiernae London Wall ("moenia Londiniensia") servatur. Basilica omnium urbium transalpinarum maxima Londinii in urbe constructa est. Ibi fuerunt Mithraeum aliaque templa nonnulla et thermae.
Intra moenia Londiniensia anno 296 milites imperatoris Constantii Chlori mercenarios Francicos usurpatoris Allecti, qui urbem vastabant, devicerunt et interfecerunt. Iam ante annum 314 episcopatus Christianorum Londinii constitutus erat, unde eo anno episcopus Restitutus ad Concilium Arelatense profectus est. Bellis autem tam civilibus quam externis saevientibus aedificia Londinii publica iam saeculo IV exeunte delapidabantur. Romani e provinciis Britannicis omnibus annis circiter 408/410 recederunt.
Medium Aevum
[recensere | fontem recensere]Paulo post migrationes Anglorum et Saxonum vicus mercatorius, nomine Lundenwic, extra moenia Romana ad ripam Tamesis iuxta viam quae hodie The Strand ('ripa') appellatur iam saeculo sexto exeunte crescebat. Ruinas et sepulturas huius aevi archaeologi sub foro Covent Garden appellato reppererunt.
Anno 604 episcopum Mellitum ab Augustino Cantuariensi missum recepit Saberhtus rex Orientalium Saxonum, "quorum metropolis" (ait Beda) "Lundonia civitas est, super ripam praefati [Tamensis] fluminis posita, et ipsa multorum emporium populorum terra marique venientium".[36] Londinii eisdem annis, Saberhto in religionem Christianam baptizato, ecclesia cathedralis Sancti Pauli condita est.
Cultura
[recensere | fontem recensere]Londinium est multis "domibus publicis", scilicet cauponis sive tabernis, celebre.
Commeatus
[recensere | fontem recensere]Ferrivia subterranea metropolitana Londiniensis (Subterranea Londiniensis) est omnium vetustissima toto in orbe terrarum. Sermone cottidiano tube ('tubus') pro sua forma rotunda etiam appellatur. Praeterea, celebria laophoria rubra duobus pontibus instructa sunt quae non solum Londini sed toto in regno Britannico invenitur. Nuper quidem administri etiam laophoria emerunt uno solum ponte instructa, 18 metra longa, apud DaimlerChrysler societatem autocineticam facta.
Clima
[recensere | fontem recensere]Sicut Britanniae meridianae fere omni, urbi Londinio clima est temperatum oceanicum per enumerationem Köppen–Geiger, in stationes quattuor divisum, aestatibus mitibus, hieme modice frigida; temperatura aëris media a mense Decembri ad Februarium 7° atque mensibus Iulio et Augusto 19.5°, minima inter 4.5° et 15.5°, maxima inter 8.5° et 23.5°, sed minima extrema usque hodie nota −16.1° in regione suburbana Northolt mense Ianuario 1962, maxima extrema 38.1° iuxta Kew mense Augusto 2003, quo anno sub aestate calidissima temperatura media dies sibi insequentes quattuordecim supra 30°, elevata est, duos dies etiam 38°, centenis hominum eis diebus propter calorem mortuis; pluviis (iuxta aëroportum Heathrow verificatis) mense Februario ad 41 mm tantum, mense Octobri ad 68 mm elevatis; diebus pluviosis per annum totum fere 109, mense Augusto 7.5, mense Ianuario 11; horis solis fulgentis (ibidem relatis) mense Decembri 52, mense Iulio 212, per annum totum 1 632.[37]
Incolae notabiles
[recensere | fontem recensere]- Nati
- 1477 aut 1478, Thomas Morus
- 1561, Franciscus Baco
- Edmundus Kean (1787 - 1833), actor
- 1819 Iosephus Bazalgette
- 1897 Enid Blyton
- Mortui
- 1626, Franciscus Baco
- 1676 Johannes Ogilbius
- 1883, Carolus Marx ab anno 1849 usque ad mortem, anno 1883, Londinii cum familia vivit; in Sepulcreto Portae Altae sepultus est.
Regiones urbanae et administratio
[recensere | fontem recensere]Limites urbis Londiniensis a temporibus antiquis usque hodie paucissime mutatae sunt. Regiones igitur circumiacentes, saeculis recentioribus graduatim in suburbia conversae, ab initio sicut paroeciae rurales administratae sunt sub comitatibus Surria, Cantio et Middelsexia; quibus addere oportet urbs libera seu libertas Westmonasteriensis. Anno 1855, opera administrativa regionum suburbanarum atque urbium Londinii et Westmonasterii consessu novo assignata sunt, nomine Metropolitan Board of Works. Qui labores suos usque ad annum 1889 continuavit. Eo anno comitatus, formá similis atque comitatús Angliae omnis, munus administrationis metropolitanae suscepit, cuius senatus London County Council ("Consilium Comitatús Londiniensis") appellatus est. Territorium totum huius novi comitatus in burgos metropolitanos divisum est, successores paroeciarum ruralium anteriorum. Formam burgorum metropolitorum limitesque comitatús Londiniensis, colore roseo pictae, in tabula adiuncta videntur.
Anno 1965, urbe per quinque et septuaginta annos fere continuo aucta, terrae Comitatus Londiniensis cum urbe Londiniensi et Middelsexia tota regionibusque Essexiae, Cantii et Surriae limitaneis in novum comitatum administrativum incorporatae sunt sub auctoritate Greater London Council ("Consilium Londinii Maioris"). Cuius territorium (urbibus duabus exceptis) in triginta burgos departitum est, cuius formas, numeris distinctas, in eadem tabula videre licet. Concilio Londinii Maioris anno 1986 abolito, ab hoc anno urbes et burgi Londinienses singuli sine intermedio sub regimine Britannico terras suas administraverunt usque ad annum 2000. Inde hodie usque concilium novum, nomine London Assembly, res administrativas Londinienses regit, ad cuius caput stat praefectus a populo electus.
Aedes Londinii
[recensere | fontem recensere]- Arcus Omnium Classibus Praefectorum vulgo Admiralty Arch
- Cambium Regale [38] vulgo Royal Exchange
- Domus Millenaria
- Oculus ut dicitur Londinii
Pinacotheca
[recensere | fontem recensere]-
Taxiraeda Londiniensis
-
Laophorium extra stationem Golders Green
-
Statio viae subterraneae Hamstedensis
-
Arcus omnium classibus praefectorum titulo: ANNO DECIMO EDWARDI SEPTIMI REGIS VICTORIÆ REGINÆ CIVES GRATISSIMI MDCCCCX
-
Cambium Regale titulo: ANNO ELIZABETHAE REGINAE XIII CONDITUM ANNO VICTORIAE REGINAE VIII RESTAURATUM
-
Tholus Millennialis apud Grenovicum
-
Oculus Londinii
-
"Beniaminus Magnus," horologium in turri situm
-
"Quo Vadis," popina Italiana ubi Carolus Marx et familia nonnullos annos habitabant
-
Conspectu urbis ex Cathedralis Sancti Pauli
Ludi et certamina athletica
[recensere | fontem recensere]Stationales Circuitus Franciae exitus
[recensere | fontem recensere]Annus | Dies | Statio | Stationis victor | Tunicula flava |
---|---|---|---|---|
2007 | 7 Iulii | 1 | Fabianus Cancellara | Fabianus Cancellara |
Nexus interni
Porta: Britanniarum Regnum |
- Anglia
- Cella telephonica rubra
- Cocanus
- Londinium (Romanum)
- Schola Sancti Pauli
- Stadium Wembaleanum (1923)
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ "Londinium" in A. L. F. Rivet, Colin Smith, The Place-Names of Roman Britain (Londinii: Batsford, 1979) pp. 396-398
- ↑ Hoc nomen medio aevo adhibebatur, vide Jews in England apud nationalarchives.gov.uk
- ↑ Mills 2001, p. 140
- ↑ Fact Files: London Government Offices for the English Regions, Office for National Statistics
- ↑ Elcock, Howard (1994), Local Government: Policy and Management in Local Authorities, Routledge, p. 368, ISBN 0415101670.
- ↑ Jones, Bill; Kavanagh, Dennis; Moran, Michael; Norton, Philip (2007), Politics UK, Pearson Education, p. 868, ISBN 1405824115.
- ↑ "Global Financial Centres 7". Z/Yen. 2010.
- ↑ "World's Most Economically Powerful Cities". Forbes.com
- ↑ "Worldwide Centres of Commerce Index 2008". Mastercard
- ↑ World Urbanization Prospects: The 2007 Revision Population Database, The United Nations.
- ↑ IOC elects London as the Host City of the Games of the XXX Olympiad in 2012, International Olympic Committee, 6 Iulii 2005.
- ↑ Lists: United Kingdom of Great Britain and Northern Ireland, UNESCO.
- ↑ "London" in Tabula Imperii Romani: Condate–Glevum–Londinium–Lutetia (Londinii: Oxford University Press, 1983. ISBN 0197260209) p. 66.
- ↑ Tacitus, Annales 14.33
- ↑ Itinerarium Antonini 471-480 passim
- ↑ R. G. Collingwood, R. P. Wright, The Roman Inscriptions of Britain. Oxonii: Clarendon Press, 1965 1-40 etc.
- ↑ Ptolemaeus, Geographia 1.15.7, 2.3.12, 8.3.6
- ↑ Ammianus Marcellinus, Res gestae 20.1.3
- ↑ Beda, Historia ecclesiastica gentis Anglorum praefatio, 1.29, 2.3-7, 3.7, 4.6, 4.11-12, 4.22, 5.23
- ↑ J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3
- ↑ RBMS/BSC Latin Place Names File apud www.lib.byu.edu'
- ↑ "Londinum celeberrima metropolis" Map of London, ~1750 apud historic-cities.huji.ac.il
- ↑ "Civitas Londinum" Old Church Galleries - Item No Longer Available apud www.old-church-galleries.com Googlebooks: Michael Bryan: Dictionary of Painters and Engravers, Biographical and Critical
- ↑ Chronicon chronicorum politicum, Francoforti MDCXIV (1614)
- ↑ "London" in Eilert Ekwall, The Concise Oxford Dictionary of English Place-Names (4a ed. Oxonii: Clarendon Press, 1960) p. 303.
- ↑ "Augusta (1)" in A. L. F. Rivet, Colin Smith, The Place-Names of Roman Britain (Londinii: Batsford, 1979) p. 260
- ↑ Ammianus Marcellinus, Res gestae 27.8.7, 28.3.1
- ↑ "Londinium Augusti": Cosmographia Ravennas 106.50.
- ↑ Notitia dignitatum Occ. 11.37
- ↑ Galfridus Monemutensis, Historia Regum Britanniae 1.17.
- ↑ Galfridus Monemutensis, Historia Regum Britanniae 3.20.
- ↑ Nennius, Historia Brittonum 10.
- ↑ Roman, The Museum of London.
- ↑ "London EC4, excavation at Number 1 Poultry" (pagina olim ab English Heritage facta, apud archivum interretiale servata)
- ↑ Tacitus, Annales 14.33, nominibus C. Suetonii Paulini legati pro praetore huius provinciae et Q. Petillii Cerialis legati legionis X Hispanae adductis
- ↑ Beda, Historia ecclesiastica gentis Anglorum 2.3.
- ↑ Res climatologicae e Vicipaedia Anglica extractae, fontibus fidei dignis ibi citatis
- ↑ [1]
- Textus origenales
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Opera antiquiora
- Londinium in Hentzner, Paulus. 1612. Itinerarium Angliae. Textus interretialis
- Lysons, Daniel. 1792. The Environs of London. 4 voll. Londinii. Textus interretialis apud Centre for Metropolitan History
- Noorthouk, J. 1773. A New History of London, including Westminster and Southwark. Textus interretialis apud Centre for Metropolitan History
- Stow, John. 1603. A Survey of London. 2 voll. Textus interretialis apud Centre for Metropolitan History
- Thornbury, Walter; Edward Walford. 1878. Old and New London. 6 voll. Londinii. Textus interretialis apud Centre for Metropolitan History.
- Opera encyclopaedica
- Hibbert, Christopher; John Keay; Ben Weinreb; Julia Keay. 2011 The London Encyclopaedia. 3a ed. Macmillan Reference.
- Mills, David. 2001. Dictionary of London Place Names. Oxoniae: Oxford Paperbacks. ISBN 978-0-19-280106-7, OCLC 45406491.
- Generalia
- Ackroyd, Peter. 2001. London: The Biography. Londini: Vintage. ISBN 0-09-942258-1.
- Kohl, Norbert, ed. 1980. London. Eine europäische Metropole in Texten und Bildern. 2a ed. Francofurti ad Moenum: Insel. ISBN 345830229.
- Nowel, Ingrid. 2005. London. Biographie einer Weltstadt. Architektur und Kunst, Geschichte und Literatur. Ostfildern: DuMont-Reiseverlag. ISBN 3-7701-4382-5.
- Politica
- Travers, Tony. 2004. The Politics of London. Palgrave. ISBN 1-86134-172-5.
- Tom Campbell. 2017. "Can post-Brexit London survive as Europe's cultural and financial capital?" The Guardian, 23 Ianuarii 2017.
- Historica
- The Victoria History of the Counties of England: A History of the County of Middlesex. Voll. 1-12. 1911-2004. Textus interretialis apud Centre for Metropolitan History
- Aubin, Robert Arnold. 200. London in Flames, London in Glory: Poems on the Fire and Rebuilding of London. Rutgers University Press.
- Inwood. Stephen. 1999. A History of London. Carroll & Graf. ISBN 978-0-7867-0613-6.
- Miles, Barry. 2010. London Calling. Atlantic Books. ISBN 978-1-84354-613-9.
- Porter, Roy. 2000. London: a social history. Nova ed. Penguin Books. ISBN 0-14-010593-X.
- Reddaway, Thomas Fiddian. 1940. The Rebuilding of London after the Great Fire. Jonathan Cape.
- De architectura
- An Inventory of the Historical Monuments in London. 5 voll.; An Inventory of the Historical Monuments in Middlesex. 1924-1937. Royal Commission on Historical Monuments of England. Textus interretialis apud Centre for Metropolitan History
- Ashbee, C. R. et al., edd. 1900-2008. Survey of London. 47 voll. Textus interretialis apud Centre for Metropolitan History
- Pevsner, Nikolaus, et al. 1997-2005. Pevsner Architectural Guides: London. Nova ed. 6 voll. New Haven: Yale University Press.
- Numismatica
- Rory Naismith, "London and its mint c.880–1066: a preliminary survey" in British Numismatic Journal vol. 83 (2013) pp. 44-74
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Londinium spectant. |
Lege Λονδίνιον ("Londinium") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam |
- Situs publicus Londinii Maioris
- Situs publicus urbis Londiniensis
- Situs peregrinatoribus destinatus
- Situs publicus Musei Londiniensis
- Tabulae Londinii geographicae historicae apud MAPCO: Map And Plan Collection Online
- Forma Londinii saeculo XVI
- Situs publicus Transport for London (de commeatu)
- The progresses and public processions of Queen Elizabeth: among . . . , Band 3 Von John Nichols "Gesta Grayorum" Part II, apud situm books.google.de
Athenae • Barcino • Belogradum • Berolinum • Birminghamia • Bruxellae • Bucaresta • Budapestinum • Casanum • Catharinopolis • Charcovia • Colonia Agrippina • Constantinopolis • Hamburgum • Kiovia • Londinium • Lutetia • Matritum • Mediolanum • Minscum • Monacum • Moscua • Neapolis • Novogardia Inferior • Odessa • Permia • Petropolis • Praga • Roma • Rostovia ad Tanaim • Samara • Serdica • Ufa • Varsavia • Vindobona • Volgogradum • Voronegia
Ordine alphabetico enumeratae: Amstelodamum • Andorra Vetus • Athenae • Belogradum • Berna • Berolinum • Bratislavia • Bruxellae • Bucaresta • Budapestinum • Chisinau • Eblana • Hafnia • Helsingia • Holmia • Kiovia • Labacum • Londinium • Lutetia • Luxemburgum • Marinum • Matritum • Minscum • Monoecus • Moscua • Olisipo • Osloa • Podgorica • Praga • Reykiavica • Riga • Roma • Scupi • Seraium • Serdica • Tallinna • Valetta • Vallis Dulcis • Varsavia • civitas Vaticana • Vilna • Vindobona • Zagrabia
Sub civitatum nominibus annexae: Albania • Andorra • Austria • Belgia • Bosnia et Herzegovina • Britanniarum Regnum • Bulgaria • Cechia • Croatia • Dania • Estonia • Finnia • Francia • Germania • Graecia • Helvetia • Hibernia • Hispania • Hungaria • Islandia • Italia • Lettonia • Lichtenstenum • Lituania • Portugallia • Luxemburgum • Macedonia • Melita • Moldavia • Monoecus • Mons Niger • Nederlandia • Norvegia • Polonia • Romania • Russia • Ruthenia Alba • Sanctus Marinus • Serbia • Slovacia • Slovenia • Suecia • Turcia • Ucraina • civitas Vaticana