Content-Length: 168347 | pFad | https://la.wikipedia.org/wiki/Alcides_De_Gasperi

Alcides De Gasperi - Vicipaedia Jump to content

Alcides De Gasperi

E Vicipaedia
Wikidata Alcides De Gasperi
Res apud Vicidata repertae:
Alcides De Gasperi: imago
Alcides De Gasperi: imago
Alcides De Gasperi: subscriptio
Alcides De Gasperi: subscriptio
Nativitas: 3 Aprilis 1881; Plebs Tesina
Obitus: 19 Augusti 1954; Ausugum
Patria: Imperium Austro-Hungaricum, Regnum Italiae, Italia
Nomen nativum: Alcide Amedeo Francesco Degasperi

Familia

Coniunx: Francesca Romani
Proles: Paola De Gasperi, Maria Romana Catti de Gasperi

Memoria

Sepultura: Basilica Sancti Laurentii extra muros
Servus Dei (feriae die 19 Augusti)

Alcides De Gasperi (natus Plebe Tesina in oppido prope Tridentum tunc ad Imperium Austro-Hungaricum pertinens die 3 Aprilis 1881, obiit repente die 19 Augusti 1954 Burgi Ausugi) fuit vir publicus Italicus ac continenter octies praeses Consilii Ministrorum Rei Publicae Italiae.

De Gasperi putatur etiam cum Conrado Adenauer, Ioanne Monnet, Altiero Spinelli et Roberto Schuman patrem Unionis Europaeae esse.

Alcides De Gasperi Vindobonae philosophiae et litteris studuit, ibi discipulorum Catholicorum societatibus interfuit. Ab anno 1905 operam ut diurnarius apud diarium Il Trentino dedit et etiam de culturae Italicae defensione in Imperio Austro-Hungarico scripsit, quamquam illo tempore numquam Tridenti ad Italiam adiectionis causam sustinuit.

Anno 1911 legatus Factionis Christianae Socialisticae Austriacae in Parlamento Austriae (Germanice Reichsrat) et anno 1914 in parlamento Tirolensi (Landtag) electus est.

Cum post Imperii Austro-Hungarici cladem in primo bello mundano Tridentinum et Tirolis Meridionalis Italiae adiuncti sunt, De Gasperi unus Factionis Popularis Italicae (Italiane Partito Popolare Italiano) conditorum et factionis ducis Aloysii Sturzo operis socius fuit.

Inter Beniti Mussolini dictaturam accurate ab anno 1929 De Gasperi, qui mense Maio 1927 ad sedecim menses carcerem damnatus erat, in Civitate Vaticana vixit et ibi operam ut bibliothecarius apud Bibliothecam Vaticanam dedit. Ibi inter secundum bellum mundanum clam novae factionis Catholicae creationem paravit et nam De Gasperi inter Democratiae Christianae conditores fuit.

Romae Ecclesia Sancti Laurentii extra moenia: Sepulcrum Alcidae De Gasperi

Post Italiae cladem in bello mundano secundo De Gasperi fuit octies praeses Consilii Ministrorum Rei Publicae Italiae ab anno 1945 usque ad annum 1953 et magnum auxilium dedit ad rem publicam, res civibus moribus aucta, stabiliendam.

Administrationes quibus Alcides De Gasperi praefuit

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Dizionario biografico degli Italiani • Treccani • Store norske leksikon •
Vicimedia Communia plura habent quae ad Alcides De Gasperi spectant.


David's face

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!










ApplySandwichStrip

pFad - (p)hone/(F)rame/(a)nonymizer/(d)eclutterfier!      Saves Data!


--- a PPN by Garber Painting Akron. With Image Size Reduction included!

Fetched URL: https://la.wikipedia.org/wiki/Alcides_De_Gasperi

Alternative Proxies:

Alternative Proxy

pFad Proxy

pFad v3 Proxy

pFad v4 Proxy