Hoplites
Hoplitae (sing. hoplites; a Graeco ὁπλίτης) fuerunt praecipuum peditum genus Graecorum antiquorum.
Ut Diodorus Siculus saeculo primo a.C.n. scripsit,[1] hoplitae sic nominabantur propter scutum latum (hoplon) quo protegebantur; tamen verbo hopla etiam arma atque panoplia indicantur.
De hoplitarum historia
[recensere | fontem recensere]Quondam verbo hoplitae (hoplitai) milites significabantur qui dense parati compugnabant, contra heroes singulares pugnas pugnantes qui inveniri in operibus ad Homerum adscriptis possunt. Qua re historici fere originem hoplitas affirmant habuisse saeculo octavo vel septimo a.C.n. postquam quoquam scuti rotundi latique genere (quod notum Graeco erat nomine ἀσπὶς κοίλη, aspís kóile, Latine fere "scutum concavum"; postea nomine ὅπλον, hóplon, unde hoplites) milites Argivi uti coeperunt et mos increbruit modeste militandi, ut nonnullae comprobant in vasculis eiusdem temporis picturae.[3]
Unaquaeque Graeca civitas (polis) sibi exercitus parabat. Erant enim hoplitae liberi omnes cives qui aliquamdiu exercitabantur et arma generaliter parabant sua. Athenienses cives militiā immunes fiebant annos sexuaginta nati; Lacedaemonii autem post mortem: nam conquisitio totam vitam tenebat. Solum liberi Spartiatae (οἱ Σπαρτιᾶται, oi Spartiátai) hoplitae fieri potebant atque conviviis (τὰ συσσίτια, tá syssítia) interesse; Perioeci autem (Graece: períoikoi) levibus induebantur armaturis, ut expediti essent; Hilotae, quasi servi habiti, ad cibaria ferenda adhibebantur.
Duobus aciebus dispositi, in bello hoplitae inter se vehementer scutis premebant et hastis gladiisve hostes percutiebant, donec alii pressui hostium succumbebant; postea victores pedites in phalangem iam fusam fugatamve impetum faciebant. Expediti milites et sagittarii haud saepe adhibebantur quod minimum attulebant incommodum hostibus armaturas indutis graves et a scutis tutis.
Bello Peloponnesiaco et bello Corinthio coeperunt strategi, quorum Iphicrates Atheniensis est memorandus, summā uti copiā militum expeditorum et mercennariorum et sagittariorum, sic ut disicere turbā missilium possent etiam conferta hoplitarum agmina. Ipse Iphicrates anno 390 a.C.n. omnino diruit phalangem Lacedaemoniam cum in aciem solum peltastas produxerat.
Philippo II et Alexandro regibus, genus quodquam hoplitarum (hypaspistae) adhibitum est ad latus dextrum phalangis defendendum; tamen exercitūs praecipui milites erant qui sarissas ferebant, pezetaeri (pezhetairoi) vocati.
De belli apparatu
[recensere | fontem recensere]Apparatus belli Graecorum hoplitarum variabilis pro patrimonio (nam sibi parabant arma milites, exceptis Lacedaemoniis) et aetate erat. Tamen arma prima communia erant:
- Hoplon (ὅπλον): rotundi genus scuti (aspis) lati et lignei, saepe aere induti (diametrus: c. 60–100 centimetra). Manubriis coriaceis sustinebatur;
- Lorica lintea (linothorax) vel coriacea (spólas) vel metallica, cum ocreis;
- Krános, id est cassis aenea;
- Gladius duarum acierum (xiphos) vel aciei unius et curvatus (kopís);
- Dory (pl. dórata): hasta 2–3 metra longa.
Bello Corinthio (395–387 a.C.n.) hoplitae ornati ab Iphicrate duce sunt parvioribus scutis et hastis gladiisque longioribus; non aliter Macedonici hypaspistae.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Diodorus Siculus, Bibliotheca historica XV, 44, 3: «οἱ [μὲν] πρότερον ἀπὸ τῶν ἀσπίδων ὁπλῖται καλούμενοι τότε [δὲ] ἀπὸ τῆς πέλτης πελτασταὶ μετωνομάσθησαν». Latine reddidit usor Vicipaedianus: [Pedites] igitur qui antea hoplitae nominabantur ob scutis, nunc peltastae propter peltam vocantur.
- ↑ Hunc vide urceum (circa 650 a.C.n.) Veiorum inventum.
- ↑ Ibidem.
Fontes
[recensere | fontem recensere]- Giovanni Caselli, Le grandi civiltà del mondo antico — Greci, Florentiae, 1999.
- "Exercitus" in Harry Thurston Peck, Harpers Dictionary of Classical Antiquities; Novi Eboraci, Harper, 1898.
- Pagina interretialis de phalange et hoplitis. (Anglice)