Jump to content

Leptina

E Vicipaedia

Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.

Structura leptinae.

Leptina (cfr. Gr. λεπτίνη) est proteina et hormon, quae simul famem inhibet metabolismumque incitat. Praeterea cum systematis immunitatis interagit.[1] Functionis suae receptorium familiae cytokinorum LEPR pernecesse est. Aegroti cum perturbationibus et leptinae et receptorii sui incrementum ponderis perferri ostendunt.

Proteina antagonista est hormon grhelini (sive lenomorelini).

Leptina a verbo Graeco λεπτός 'tenuis' derivatur, quo functio eius, inhibitio famis, indicetur.

Leptina est proteina 166 aminoacidorum, pondus suum 16 kD.

Ideogramma humani chromosomatis septimi.

Anno 1994 leptina primum descripta est[2]. In hominibus genum leptinae nomine LEP sive Ob (= obesitatis) chromosomate septimo (7q32.1) locatum est[3].

Mutationes leptinae cum symptomatibus obesitatis et hyperphagiae concidunt.

Receptorium leptinae

[recensere | fontem recensere]

Genum LEPR chromosomate 1 locatus est. Adhuc sex polymorphismi receptorii noti sunt.

Functiones leptinae

[recensere | fontem recensere]

Leptina proteina ex imprimis adipocytis industriis liberata est typus cytokinorum, igitur inter adipokina numeratur. Receptoria leptinae ubicumque in organismo humano inveniuntur, ut in cerebro, systemate immunitate, ossium, vasorum, etiam renium et organorum aliorum. Varietas functionum suarum eo modo parvum difficile ad intellegendum videtur.

In somno liberatio leptinae supprimitur, quo nocturna aequabili energia consumpta dormiens non excitetur.

Conferatur pagina principalis: Obesitas.

Hodie obesitas saepe cum inflammatione et partim diabeta mellito connectitur. Inter eos leptina pars non haud parva habere videtur. Post liberationem per sanguinem in cerebro in nucleo arcuato hypothalami ad receptorium LERP impellit, quo diminutionem ponderis et alii effectus perficiantur.

Conferatur pagina principalis: Systema reproductionis.

Consecutiones leptinae systemati reproductionis incertae sunt. Opus annis 2014 pars leptinae placentae exposuit[4]. Summarium annis 2015 effectus directos negavit, at per obesitatem indirectos intellegebiliter putavit[5].

Nexus interni

  1. Francisco V, Pino J, Campos-Cabaleiro V, Ruiz-Fernández C, Mera A, Gonzalez-Gay MA, Gómez R, Gualillo O (2018). "Obesity, Fat Mass and Immune System: Role for Leptin". Front Physiol 9: 640 .
  2. Zhang Y, Proenca R, Maffei M, Barone M, Leopold L, Friedman JM (1994). "Positional cloning of the mouse obese gene and its human homologue". Nature 372 (6505): 425-32 
  3. OMIM: descriptio geni LEP.
  4. Valleau JC, Sullivan EL (2014). "The impact of leptin on perinatal development and psychopathology". J Chem Neuroanat 61-62: 221-32 
  5. Kawwass JF, Summer R, Kallen CB (2015). "Direct effects of leptin and adiponectin on peripheral reproductive tissues: a critical review". Mol Hum Reprod 21 (8): 617-32 
pFad - Phonifier reborn

Pfad - The Proxy pFad of © 2024 Garber Painting. All rights reserved.

Note: This service is not intended for secure transactions such as banking, social media, email, or purchasing. Use at your own risk. We assume no liability whatsoever for broken pages.


Alternative Proxies:

Alternative Proxy

pFad Proxy

pFad v3 Proxy

pFad v4 Proxy