Jump to content

Situs Hanford

E Vicipaedia
Reactoria nuclearia iuxta flumen Columbia in situ Hanford, in pictura anni 1960. Reactorium N est in primo plano; in parte posteriori sunt reactoria gemina KE et KW. Reactorium B, primum ad plutonium producendum creatum, procul videri potest.

Situs Hanford[1] est officina materiarum nuclearium a re publica Civitatum Foederatarum gesta, iuxta flumen Columbiam in civitate Vasingtonia sita. Pars Incepti Manhattensis anno 1943 in oppido Hanford constituta est. Situs erat Reactorii B, primi in orbe magni reactorii plutonii producendi. Plutonium hic creatum adhibitum est in prima bomba nucleari in experimentum Trinity displosa, atque in Fat Man bomba super Nagasakium in Iaponia displosa.

Inceptum inter Bellum frigidum auctus est ut novem reactoria nuclearia et quinque magni sitús plutonii producendi comprehendat, qui plutonium plerisque sexaginta milibus nuclearium Civitatum Foederatarum armorum fabricati sunt. Technologia nuclearis celeriter hoc tempore crescit, et eruditi Hanford nonnulla magna inventa perfecerunt. Primi autem rationes salutis protegendi et purgamenti amovendi nunc scimus non suffecisse, et scripta administratorum confirmaverunt opera Hanford non parvas materiarum radioactivarum quantitates in aëra et flumen Columbiam emisisse.

  1. Anglice Hanford Site; seu Hanford Project (inceptum Hanford); Hanford Works (opera Hanford); Hanford Engineer Works, HEW (opera machinatorum Hanford); Hanford Nuclear Reservation, HNR (repositorium nucleare Hanford).

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Findlay, John M. et Bruce Hevly. Atomic Frontier Days: Hanford and the American West. Seattle: University of Washington Press, 2011.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad situm Hanford spectant.
pFad - Phonifier reborn

Pfad - The Proxy pFad of © 2024 Garber Painting. All rights reserved.

Note: This service is not intended for secure transactions such as banking, social media, email, or purchasing. Use at your own risk. We assume no liability whatsoever for broken pages.


Alternative Proxies:

Alternative Proxy

pFad Proxy

pFad v3 Proxy

pFad v4 Proxy