Jump to content

Dies Cinerum

E Vicipaedia
Dies cinerum (Aschermittwoch), opus Caroli Spitzweg

Dies cinerum[1] qui in corpore Missalis Romani semper Feria quarta cinerum vocatur,[2] et antiquitus etiam "dies cineris" et "dies cilicii",[3] in ecclesia catholica ritus romani exordium definit temporis illius sacri quod Quadragesima dicitur ad praeparationem Paschae ordinatum.[4] Primus dies est post Carnelevarium.

Cuius diei nomen a cineribus accepit, qui, facti de ramis olivarum, sive aliarum arborum, anno praecedenti benedictis, super caput fidelium hodie imponuntur.

Tempus vero sacrum Quadragesimae dies habet quadraginta sex, quorum paenitentiae et ieiunii sunt quadraginta, festivi autem sex, quia in omnibus dominicis celebratur gaudium resurrectionis Christi. Reliqui quadraginta recolunt totidem dies in quibus in deserto Iesus cibo abstinebat.

In ecclesiis autem orientalibus tempus ieiuniorum iam anteriore feria secunda incipit. Itemque in ritu ambrosiano tempus Quadragesimae initiatur sequenti die dominica, ieiunium vero posteriore feria secunda. Quibus igitur in traditionibus feria quarta cinerum non celebratur.

Nexus interni

  1. Sic in tractatu "De anno et eius partibus", qui in Missale Romano, exempli gratia anni 1962, p. XXXVII, olim inveniebatur
  2. Exempli gratia, anni 2002, p. 197 et anni 1962, p. 55
  3. Grotefend
  4. Normae universales de anno liturgico et de calendario, 27-28 in Missali Romano, p. 96

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
pFad - Phonifier reborn

Pfad - The Proxy pFad of © 2024 Garber Painting. All rights reserved.

Note: This service is not intended for secure transactions such as banking, social media, email, or purchasing. Use at your own risk. We assume no liability whatsoever for broken pages.


Alternative Proxies:

Alternative Proxy

pFad Proxy

pFad v3 Proxy

pFad v4 Proxy