Jump to content

Suleimanus I (sultanus Ottomanicus)

Haec pagina est honorata.
E Vicipaedia
Suleimanus Magnificus. Imago Titiano tributa, circa 1530.
Nominis subscriptio Suleimani magnifici (‏سليمان شاه بن سليم شاه خان المظفّر دائما‎ Süleymān-şāh b. Selīm-şāh Ḫān el-muẓaffer dāʾimā)
Imperium Ottomanicum cum terris quas Suleimanus occupavit.
Sultanus Selim II id temporis, cum corpus mortui Suleimani prope Belgradum allatum est (miniatura ex Nüzhet el-Esrar).
Suleimanus Magnificus iuvenis.
Suleimanus ad pugnam Mohacsensem, anno 1526; imago e libro manu scripto saeculo XVI

Suleimanus I[1] (natus Trapezunte die 6 Novembris 1494 aut 27 Aprilis 1495 aut mense Aprili aut Maio 1496; mortuus ad arcem Sigethum Hungariae die 6 Septembris 1566) fuit a die 21 Septembris 1520 usque ad mortem chalipha et decimus et clarissimus imperator Ottomanicus. Regnum eius diuturnissimum historiae Ottomanicae fuit. In Europa etiam Suleimanus magnificus[2] appellatur, in Levante autem Süleymān al-Qānūnī (litteris Arabicis سليمان القانوني), quod nomen Latine "Suleimanus legis lator" significat.

Suleimanus I ex Selimo I et Hafsa muliere Trapezunte natus est. Annus ac dies natalis in fontibus varie indicantur, sive dies 27 Aprilis sive 6 Novembris anni 1494 aut 1495 aut 1496. Iam anno 1509 praefectus Theodosiae urbis Crimaeae (tempore Ottomanico Kefe dictae) factus est, anno 1513 Magnesiae ad Sipylum.

Patre mortuo die 21 Septembris 1520, Suleimanus in sultanum evectus est. Quamquam mortem patris certe non exspectavit, tamen condicio rerum potiendi opportuna erat: tres fratres eius Muradus, Mahometus, et Abdullah anno 1514 a Selimo patre interfecti erant, quare Suleimanus heres relictus est unicus.[3] Sunt quidem, qui filios principis demum Suleimano regnante interfectos esse arbitrentur.

Suleimanus, ut mos erat Ottomanidarum, artem didicerat, scilicet aurificis. Praeterea linguam Ottomanicam, Arabicam, Persicam et Turcicam Chanatus Tsagatai didicerat.[4]

Inter Suleimani familiares praecipuus fuit Ibrahim Bassa, Epirota polyglottus et artium rerumque politicarum peritus. Iam anno 1520 Roxolana quarta Suleimani concubina facta est, quae plurimum apud eum potuit.

Res gestae exterae

[recensere | fontem recensere]

Suleimani gloria imprimis in eo nititur, quod imperium Ottomanicum non solum ambitu divitiisque auxit, sed ad summum potentiae fastigium eduxit.

Cum debitum imperii occupati tributum recusatum esset, primum ex tredecim bellis inchoavit, quod Regno Hungariae intulit. Victor urbes Sabac, Semlin et anno 1521 Belgradum cepit.

Anno 1522, insulam Rhodum aggressus est, quae, postquam per sex menses obsessa est, die 25 Decembris 1522 se dedidit. Insula in Imperium Ottomanicum inserta est, Equitibus ordinis Fratrum Hospitalis Sancti Ioannis Hierosolymitani, qui Rhodum strenuissime defenderant, ut impune abirent concessum est. Qui anno 1530 in Melita insula sedes collocaverunt, ubi anno 1565 iterum, frustra tamen, a Suleimano oppugnati sunt. Rhodo capta, Suleimanus mense Aprili anno 1526 exercitu 100 000 virorum et 300 cannonum denuo Regno Hungarico bellum intulit. Die 29 Augusti pugna Mohacsensi victoriam adeptus est, die 10 Septembris Pest et Buda victori portas aperuerunt. Hungaria inter Imperium Ottomanicum et Imperium Dominium Austriae divisa est, maiore parte ad Ottomanidas perveniente. Ex terris Austriacis cum Hungaricis coniunctis postea Imperium Austro-Hungaricum ortum est.

Seditione in Asia Minore oppressa anno 1529, ut Ioannem de Zapolia, Banum Transsilvaniae, adiuvaret, qui factione Habsburgis opposita rex electus erat, tertiam in Hungariam expeditionem fecit, die 8 Septembris Budam expugnavit, die 27 Septembris exercitus 120 000 militum usque ad Vindobonam progressus est. Ab hac prima Vindobonae obsidione autem, postquam 40 000 militum amisit, die 14 Octobris destitit.

Tum Suleimanus Persiae bellum intulit. Tempore autumni anno 1533 exercitum Ibrahim Bassa magno veziro duce in Asiam misit, ubi arces Erciş, Ahlat et Van oppugnatae sunt, die 13 Iulii anno 1534 caput Persicum Tauris captum et etiam Bagdadum die 4 Decembris eiusdem anni occupatum est. Terrae circumiacentes nove divisae sunt, Bagdado sede administrativa facto.

Interdum Suleimani classis Ariadeno Barbarussa duce Hispanicis anno 1533 Coronen (in Messenia sitam) detraxit, anno 1534 Tunetem occupavit, quod autem anno 1535 a Carolo V imperatore a Turcis denuo recuperatum est. Anno 1541 Suleimanus plus quam dimidiam Hungariae partem occupavit, ut Zapoliae filius principatu Transsilvaniae contentus esse deberet.

Anno 1547 indutiae quinque annorum cum imperio Habsburgico initae sunt, quarum conditionibus Suleimanus tributum annuum 50 000 ducatorum accepit. Deinde bellum duorum annorum in Persiam gessit, anno 1551 bellum in Hungariam renovavit, ubi demum anno 1562 pax facta est.

Diurni expeditionum commentarii

[recensere | fontem recensere]

Suleimanus hos diurnos expeditionum commentarios describere iussit:[5]

  • Diurni commentarii primae expeditionis Hungaricae (1521)
  • Diurni commentarii secundae expeditionis Hungaricae (1526)
  • Diurni commentarii quartae expeditionis in Viennam (1529)
  • Diurni commentarii quintae expeditionis in imperatorem Carolum V (1532)
  • Diurni commentarii sextae expeditionis in Transsilvaniam (1533)
  • Diurni commentarii septimae expeditionis in Aulonem (1537)

Vesirii aliique ministri

[recensere | fontem recensere]

Feminae et progenies

[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

  1. Ad fontes nominis vide Suleimanus
  2. "Suleimanus magnificus ille imperator": Thomas Smith, Epistolae quatuor (Oxonii, 1674) (vol. 1 p. 57 apud Google Books)
  3. Ahmed Tevhid Bey laut Danişmed, in Osmanli Tarihi Kronoloji II.5.
  4. Esin Atıl, Süleymanname (Vasingtoniae, 1986), 20.
  5. PDF.
  6. "Rustanus inter bassas": Augerius Gislenius Busbequius, Legationis Turcicae epistolae I editionis 1595, p.38.
  7. "Achmat": Augerius Gislenius Busbequius, Legationis Turcicae epistolae I p. 43 editionis 1595. "Achomati Bassae primo visirio" (cas. dat.): ibid. II p. 95.
  8. "Hally Bassa Epirota", eunuchus, "natione Dalmata": Augerius Gislenius Busbequius, Legationis Turcicae epistolae III pp. 149-157, praecipue 152; ibidem IV pp. 246-247.
  9. "interprete Ebrahimo natione Polono": Augerius Gislenius Busbequius, Legationis Turcicae epistolae III pp. 148-149
  10. "Bosphorana", "Roxolana", "Mustapham" (cas. accus.; alibi "Mustaphae"): Augerius Gislenius Busbequius, Legationis Turcicae epistolae I p. 37 editionis 1595
  11. "Mustapha, -am, -ae": Augerius Gislenius Busbequius, Legationis Turcicae epistolae editionis 1595, pp. 37-44 et 97.
  12. "ex Roxolana . . . quam in iustae coniugis locum habet ... Mahometes, Selimus, Baiazetes & Giangir": Augerius Gislenius Busbequius, Legationis Turcicae epistolae II p. 97.
  13. De effigiebus

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Atıl, Esin (1987). The Age of Sultan Süleyman the Magnificent. Vasingtoniae D.C.: National Gallery of Art. ISBN 978-0-89468-098-4 .
  • Atıl, Esin (Iul./Aug. 1987). "The Golden Age of Ottoman Art". Saudi Aramco World 38 (4): 24–33 
  • Bittar, Thérèse. Soliman: l'empire magnifique. Lutetiae: Découvertes Gallimard (nº 196), 1994. ISBN 978-2-07-053201-8.
  • Bridge, Anthony (1983). Suleiman the Magnificent, Scourge of Heaven. Novi Eboraci: F. Watts. ISBN 0-88029-169-9 
  • Clot, André (1983). Soliman Le Magnifique. Lutetiae: Fayard. ISBN 2-213-01260-1 .
  • Downey, Fairfax Davis. The Grand Turke, Suleyman the Magnificent, sultan of the Ottomans. Novi Eboraci: Minton, Balch 
  • Garnier, Édith. L'Alliance impie: François Ier et Soliman le Magnifique contre Charles Quint, 1529-1547. Lutetiae: Le Félin, 2008. ISBN 978-2-86645-678-8.
  • Gomez-Géraud, Marie-Christine et Stéphane Yérasimos, edd., Nicolas de Nicolay: Dans l'empire de Soliman le Magnifique. Lutetiae:, Presses du CNRS, 1989. ISBN 2-87682-032-3.
  • Greenblatt, Miriam (2003). Süleyman the Magnificent and the Ottoman Empire. Novi Eboraci: Benchmark Books. ISBN 978-0-7614-1489-6. 
  • Labib, Subhi (November 1979). "The Era of Suleyman the Magnificent: Crisis of Orientation". International journal of Middle East studies 10 (4): 435–451 
  • Lamb, Harold (1951). Suleiman, the Magnificent, Sultan of the East. Garden City Novi Eboraci: Doubleday. ISBN 1-4067-7271-2 
  • Lybyer, Albert Howe (1913). The government of the Ottoman empire in the time of Suleiman the Magnificent. Cantabrigiae Massachusettae: Harvard University Press. ISBN 0-404-14681-3 .
  • Mansel, Phillip (1998). Constantinople: City of the World's Desire, 1453–1924. Novi Eboraci: St. Martin's Griffin. ISBN 978-0-312-18708-8 
  • Mantran, Robert. Istanbul au siècle de Soliman le Magnifique. Lutetiae: Hachette Littératures, 2008. ISBN 978-2-01-279487-0.
  • Severy, Merle (November 1987). "The World of Süleyman the Magnificent". National geographic 172 (5): 552–601 .
  • Merriman, Roger Bigelow (1944). Suleiman the Magnificent, 1520–1566. Cantabrigiae Massachusettae: Harvard University Press. ISBN 1-4067-7272-0 .
  • Szabó, János B. et Ferenc Tóth. Mohács, 1526: Soliman le Magnifique prend pied en Europe centrale. Lutetiae: Economica, 2009. ISBN 978-2-7178-5740-5.
  • Veinstein, Gilles, ed. Soliman le Magnifique et son temps: actes du colloque de Paris, Galeries nationales du Grand Palais, 7-10 mars 1990. Lutetiae: La Documentation française, 1992. ISBN 2-11-002540-9.
  • Veinstein, Gilles. "Süleymān". Encyclopaedia of Islam. Lugduni Batavorum: Brill, 2006.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Suleimanum I spectant.


Antecessor:
Selimus I
Sultanus Imperii Ottomanici
1520-1566
Successor:
Selimus II



pFad - Phonifier reborn

Pfad - The Proxy pFad of © 2024 Garber Painting. All rights reserved.

Note: This service is not intended for secure transactions such as banking, social media, email, or purchasing. Use at your own risk. We assume no liability whatsoever for broken pages.


Alternative Proxies:

Alternative Proxy

pFad Proxy

pFad v3 Proxy

pFad v4 Proxy